monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 3
sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavia Scaurus sed quantum desereret. pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat, ut nihil curare vellet, nihil posset. orationes septem edidit, quae deinde (ex) senatus consulto combustae sunt. bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli, qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. declamantem audivimus, et novissume quidem M. Lepido, ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.